1. Aliquot diebus intermissis post pugnam, dum ludi in amphitheatro fiunt, repente vox per spectatores manavit. in macedonia pugnatum esse ac regem Perseum profligatum. 2. Paulo ante captam urbem ex nemore (luco) Vestae vox audita est: Romam brevi captum iri 3. Vercingetorix, concilio gallico coacto, omnes ne animo deficerent neve desperarent post cladem hortatus est: Romanos in acie sua virtute non vicisse, sed obsidionis arte 4. Tunc de adimenda Capua Capuanis Consilia fìebant: quare, enim, Capuani feracissimam (opulentissimam) totius peninsulae regionem haberent? 5. Passim, in conventibus iuxta viam Sacram, sermones clandestini fiebant: cur exercitus non rediisset? Num gentes etiam esse subigendas? 6. Legati dixerunt suam gentem semper societati cum Romanis fidem praestitisse et in posterum quoque servaturam. 8. Samnis Pontius ita legatis romanis respondit: bellum confectum esse (debellatum esse), sed Romanos, quamquam superatos, se inferiores non confiteri. Quam ob rem se inermes sub iugum missurum ac iis semel ex regionibus Samnitium decedendum fore.