Quid mutat pauperibus, si dominum commutant? Nihil, praeter domini nomen. Haec fabella hoc verum esse docet. Senex pastor in prato pascebat suum asellum. Superveniunt latrones et senex, illorum clamore perterritus, vult suadere asino ut secum fugiat, ne a latronibus capiantur. At asinus rogat senem: "Cur fugere debemus? Quis venit?". "Latrones, - respondet ille - qui semper praedae avidi sunt". Et asinus: "Sed mihi quid facient? Quid mihi, qui iam servus sum, poterit peius accidere? Num binas clitellas mihi imponent?". Senex negat. Tum asinus placide respondet: "Ergo hic ego manebo; nam quid refert cui servire debeam?"