Inter omnes constat Lacedaemonios furandi artem pueros instruere et quemque, cum detegebatur, maxime pudere. Olim puer vulpis catulum abripuit et eum in suo pallio occuluit, ne quis eius furtum compereret. Quamvis ob morsus quos vulpis catulus ei afferebat, doleret, tamen sua pati non intererat et tolerabat, sed tandem ingenti dolore defecit. Deinde inter omnes constat iuvenes Lacedaemonios, nudo corpore, apud Dianae templum verberari. Mentis exercitationes, ut animum semper vigilem sustentarent, illis corporis succedebant. Vespere pueri de multis argumentis interrogabantur et tantum qui mente prompti erant ad omnia quaesita respondebant. Qui respondere non poterant ut se hoc paeniteret publice monebantur, et saepe, in conspectu omnium, etiam verberabantur. Lacedaemoniorum quoque magnopere corpus curare intererat, cui multum temporis sui dabant.