Hoc loco narraturus sum factum Pharnabazi, satrapis regii. Nam quia Lysander praefectus classis in bello multa crudeliter avareque fecerat et hoc redditum erat ad suos cives, auxilium petiit a Pharnabazo. Lysander volebat Pharnabazum ad ephoros testimoniurare per epistulam: quam accuratissime scribere debebat Lysandrum maxima sanctitate bellum gessisse sociosque tractavisse. Hoc ille liberaliter promisit; librum grandem verbis multis conscripsit et Lysandrum summis laudibus celebravit. Postquam hic legerat probaveratque, dum signat, alterum librum pari magnitudine, simillimum, Pharnabazus signatum subiecit: in eo accuratissime eius avaritiam perfidiamque accusaverat. Hinc Lysander domum rediit et, postquam de suis rebus gestis apud maximum magistratum dixerat, testimonii loco librum a Pharnabazo datum tradidit. Ut ephori legerant hunc, Lysander cognovit se ipsum suum fuisse imprudentem accusatorem. Versione tratta da Cornelio Nepote. ###

In questo frangente sto per narrare il fatto di Farnabazo, satrapo regale. Infatti dato che Lisandro come prefetto della flotta durante la guerra aveva compiuto molte cose crudelmente e avaramente e per questo era stato restituito ai suoi cittadini, chiese aiuto a Farnabazo. Lisandro voleva che Farnabazo giurasse come testimone presso gli efori tramite lettera: ...(continua)

LA TRADUZIONE CONTINUA QUI