M. CICERO S(alutem) D(icit) AP(pio) PULCHRO.
A. d. XI Kalendas Iunias cum Brundisium venissem, Q. Fabius Virgilianus, legatus tuus, mihi praesto fuit ea que me ex tuis mandatis monuit, quae non mihi, ad quem pertinebant, sed universo senatui venerant in mentem, praesidio firmiore nos uti debēre in ista provincia; censebant enim omnes fere, ut in Italia supplementum meis legionibus scriberetur: id cum Sulpicius consul passurum (esse) se negaret, multa nos quidem questi sumus, sed consensus senatus fuit, ut mature proficisceremur, et ita fecimus. Nunc, quod a te petii litteris iis, quas Romae tabellariis tuis dedi, id te precor, ut pro nostra consociatissima voluntate cura ac diligentia tua complectaris, ut omnes intelligant me familiarissime te uti neque ulli alii amiciori potuisse provinciam tradere. ###
Cicerone saluta Appio Pulcro. Cinque giorni prima delle calende di giugno essendo giunto a brindisi, Q. Fabio Virgiliano, tuo legato, fu a mia disposizione e mi suggerì tali cose conformemente ai tuoi incarichi, le quali erano giunti in mente non a me, a cui appartenevano, ma a tutto quanto il senato, che noi dobbiamo utilizzare un presidio più stabile in questa provincia; ...(CONTINUA)