Magna et assidua monstra, iam inde a principio, Galbae exitum portenderant. Cum per omne dextra sinistraque oppidatim victimae caederentur, taurus, iam securis \ consternatus, rupto vinculo, essedum eius invasit elatisque pedibus totum cruorem perfudit; : (Galbam) descendentem speculator impulsa turbae lancea prope vulneravit. Secuta sunt por-\ aliquanto manifestiora. Monile margarìtis gemmisque consertum ad ornandam Fortunam i Tusculanam ex omni gaza secreverat; id repente quasi augustiore dignius loco Capitolinae ri dedicavit, acproxima nocte somniavit speciem Fortunae querentis sefraudatam esse dono ito, minantisque erepturam et ipsam (a sua volta) quae dedisset. Cumque exterritus luce \ ad expiandum somnium, praemissis qui rem divinam appararent, Tusculanum excucurris-nihil invenit praeter tepidam in ara favillam atratumque iuxta senem in catino vitreo thus em et in calice fictili merum.