Creditum est Varronem consulem apud Cannas cum Karthaginiensibus tam infeliciter dimicasse ob iram Iunonis, quod, cum ludos circenses aedilis faceret, in Iovis optimi maximi tensa eximia facie puerum histrionem ad exuvias tenendas posuisset. quod factum, post aliquot annos memoria repetitum, sacrificiis expiatum est. Hercules quoque detractae religionis suae et gravem et manifestam poenam exegisse traditur: nam cum Potitii sacrorum eius ritum, quem pro dono genti eorum ab ipso adsignatum velut hereditarium optinuerant, auctore Appio censore ad humile servorum publicorum ministerium transtulissent, omnes, qui erant numero super XXX, puberes intra annum extincti sunt nomenque Potitium in XII familias divisum ~ prope interiit, Appius vero luminibus captus est.

Si tramanda che anche Ercole abbia inflitto una grave e chiara punizione del suo culto sminuito: infatti poiché i Potizi avevano trasferito, essendo promotore il censore Appio, il rito dei suoi culti, che, assegnato dallo stesso Ercole alla loro famiglia come dono, avevano conservato come ereditario, ad un semplice servizio di schiavi pubblici, tutti gli adulti, che erano di numero più di trenta, entro l'anno morirono e il nome dei Potizi diviso in dodici famiglie andò quasi perduto, Appio invece divenne cieco.