Ad superiorem Africanum in Liternina villa se continentem conplures praedonum duces videndum eodem tempore forte confluxerunt. Quos cum ad vim faciendam uenire existimasset, praesidium domesticorum in tecto conlocavit eratque in his repellendis et animo et apparatu occupatus. Quod ut praedones animadverterunt, dimissis militibus abiectisque armis ianuae adpropinquant et clara voce nuntiant Scipioni non vitae eius hostes, sed uirtutis admiratores uenisse conspectum et congressum tanti uiri quasi caeleste aliquod beneficium expetentes: proinde securum se nobis spectandum praebere ne grauetur. Haec postquam domestici Scipioni retulerunt, fores reserari eosque intromitti iussit. Qui postes ianuae tamquam aliquam religiosissimam aram sanctumque templum uenerati cupide Scipionis dexteram adprehenderunt ac diu osculati positis ante vestibulum donis, quae deorum inmortalium numini consecrari solent, laeti, ad lares reverterunt.