Mihi, quirites, ita gerendus esse consulatus videtur ut ab omnibus laudetur. nihil enim deterrere me potest quin hoc dicam: popularem me futurum esse consulem. neque ullo modo facere possum quin hoc dicam, cum intelligam non hominum potentium favore, sed universi populi romani iudicio consulem me factum esse. sed mihi ad huiusce verbi vim et interpretationem vehementer opus est vestra sapientia. versatur enim magnus error propter insidiosas nonnullorum simulationes, qui, cum oppugnant et impediunt quominus populi commoda fiant verbis adsequi volunt ut populares ese videantur. ego qualem kalendis ianuariis acceperim rem publicam, quirits, intelligo: plenam sollicitudinis, plenam timoris. quare quis dubitaverit quin ego popularis sim, cum videam, quirites, pacem externam, libertatem vestram, otium domesticum, denique omnia in patrocinium mei consulatus esse conlocata?
