Pausanias Lacedaemonius magnam belli gloriam turpi morte maculavit. Pausaniae admodum illustre est proelium apud Plataeas, quia illo duce ingens Persarum exercitus non magna manu Graecorum victus fugatusque est. In proelio cecidit Mardonius, regis genere, dux strenuus et consilii plenus. Sed victoria animum Pausaniae ad superbiam inflavit. Nam exx praeda tripodem aureum Delphis in Apollinis templo posuit et in tripode verba inscripsit: "Pausanias barbaros apud Plateas delevit: victoriae igitur donum deo dedit". Post proelium Pausanias cum Graecorum classe in insulam Cyprum atque in Hellespontum missus est, unde barbarorum praesidia depulit. At male accidit quod Pausanias ob prosperam fortunam imperii cupiditate elatus est. Cum Artabazo praefecto regio, societatem facere voluit et ad eum epistulam per servum misit. At servum ephoris epistulam tradidit. Tunc Pausanias in aedem Minervae confugit, sed ephori valvas templi obstruxerunt tectumque diruerunt. Itaque Pausanias fame et frigore confectus est.

CLICCA QUI PER LA TRADUZIONE