Graecarum disciplinarum diligenti studio tenebatur: in quibus longe prestitit, magistro dicendi usus Apollodoro Pergameno, quem iam grandem natu Apolloniam quoque secum ab Urbe iuvenis adhuc aduxerat. neque tamen tantum avaluit ut loqueretur expedite aut componere aliquid graece auderet: nam si quid res exigeret, latine formabat vertendumque alii dabat. In evolvendis utriusque linguae auctoribus, potissimum sectabatur praecepta et exempla publice vel privatim salubria, aeque, ad verbum excerpta, aut ad familiares, aut, ad domesticos, aut as exercitum provinciarumque rectores, aut ad urbis magistratus plerumque mittebat prout quique monitione indigeret